# Epistolae 2.12.22-31

Capreolus Carthaginensis, Epistolae, 2.12.22 to 2.12.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.12.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.12.22

ubi opus fuit naturam creatoris a creatura discernere, videte qualiter pro nobis pietas divina vigilavit. Vade, inquit, ad fratres meos, et die eis: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum; ad Deum meum et ad Deum vestrum: Ecce bic evidenter ipsius Domini, id est Dei et hominis, a famulorum suorum persona distinguitur, et a natura vocatio separatur. Quamvis enim id quod mandatur, jam amicis mandetur et fratribus: ostenditur tamen quid Domino debeatur, quid servis cæteris tribuatur. Potuit namque dicere, Ascendo ad Patrem nostrum, et ad Deum nostrum; quia multum distat inter dominationem et conditionem, inter generationem et adoptionem, inter substantiam et gratiam. Ideoqae hic non permixte nec passim dicitur, Ascendo ad Patrem nostrum et ad Deum nostrum: sed ad Patrem meum et patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum. Aliter enim illi Deus pater est, aliter nobis. IMum siquidem natura co;cquat, misericordia humiliat: nos vero natura prosternit, misericordia erigit. Hoc enim egit ista divina humanitas et humana divinitas, tali ac tanto miraculo, ut bujusmodi gratiam indigna mortalium meruisset iufirmitas.

---

Capreolus Carthaginensis, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp882/tmp882/tmp882.tmp882.opp-lat1.xml.
