# Epistolae 2.3

Capreolus Carthaginensis, Epistolae, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.3

III. Beatus apostolus Paulus dum ad exuendum veterem hominem et induendum novum fideles exhortaretur: Primus, inquit, homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes: quomodo portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de cœlo est (I Cor. xv, 47-49). Rogo dicant, quomodo est homo iste de coelo, si non est Deus conceptus in utero? aut quæ discrelio est carnis et sanguinis in homine Adam, et in homine Chriito, si non homo iste plenus est Deo? Quid enim sibi vult secundus homo de caelo? Nunquid caro transmissa descendit, ac non, sicut scriptum est, Spiritus sanctus in virginem supervenit? Sed quia Verbum raro factum est (Joan. I, 14), ideo coelestis homo appellatus est. Nec propterea carnem veram non habuit, quia de coelo descendit; quia carnem Deus acc cpit. Merito de se ipso idem Dominus dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de cœlo descendit, filius hominis qui est in cœlo (Joan. III, 13). Certe adhuc loquebatur in terra, nec ad Patrem post victoriam passionis et gloriam resurrectionis ascenderat: et tamen filium hominis jam in cælo esse dicebat. Hoc utique omni veritate testificans, quia et propter homine n Deus conversabatur in terra, et propter Deum homo habitabat in cælo- Unde etiam Apostolus: Qui descendit, inqnit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephea. IV, 10). Item alibi, cnm de carnis suæ cibo et potu sanguinis Salvator ipse mystice loqueretur, sciens quod offensi ex hoc ejus discipuli murmurarent dicentes: Durus est hic sermo, quis potest eum audire (Joan. vi, 61)? sic ait: Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius (Ibid., 63)? Ecce et hic advertitis quemadmodum propter unitatem Dei hominisque personæ, filium hominis ubi erat prius perhihet ascensurum, quem in utero virginis constat esse formatum, ut ex eo humanæ nativitatis sumpsisset principium.

---

Capreolus Carthaginensis, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp882/tmp882/tmp882.tmp882.opp-lat1.xml.
