# Epistolae 2.4

Capreolus Carthaginensis, Epistolae, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.4

IV. Nemo itaquc sacrilego spiritu audeat separare quod videt in coelo et in terra unitate inseparabili permanere. Sicut enim ab omnipolentia Deitatis homo Christus Jesus esse non potest alienus; ita et ab his quæ in hominem vel circa hominem gesta sunt, separari non potest Deus. Natus ergo est homo qui nondum fuerat, quia Verbum caro factum est, et inhabitavit in nobis (Joan. i, 14). Simili modo passus est impassibilis per passibilem quem suscepit, et immortalis mortuus est, et qui nunquam moritur resurrexit. Neque cnim vel in passione defuit illi homini Deus: alioquin non est Dominus gloriæ crucifixus (1 Cor. II, 8). An dicimus Deum in suscepto homine.,tiam apud inferos non fuissc? aut vero metuendum est, ne divinitas ibi quasi pœnaliter fuerit, quam i ulla qualitas afficit, nulla demensio circumscribit? cujus magnitudinem nemo capit, præsentiam nemo fugit, secretum nemo invenit, splendorem nullus attingit? Times includi immensum? teneri oronipotentem abscondi ubicunque diffusum? Resolvere, sicut scriptum est, inferorum parturitiones, in quibus voluit et qualiter voluit rerum Dominus, subjici hujusmodi conditioni non potuit (Act. II, 24), Audi eum ante tot annornm millia, dum beato Jbb mirabilium suorum opera per nubem velut improperanti similis prædicaret, hoc quoque inter innumeras sui potentias cumulantem: Nunquid tu abstulisti impiis tucem, aut brachium auperborum comminuisti? aut renisti ad fines maris aut in vestigiis abyssi ambulasti? aut tibi, inquit, aperientur metu portæ mortis, aut janitores inferni videntes te timuerunt? aut cognovisti latitudinem sub cœlo (lob XXXVIII, 15-18, sec. LXX)? Si Patris hæc vox est, nihil erge est omnipotenti diffacile, quoniam ubique est, nusquam non est. Quando ei etiam propbeta ex persona cujusdam dicti: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? si ascendero in cælum, tu ibi ea; si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8). Hoc omnino testificans nc demonstrans, Deum cujus majestate plena sunt omnia, quodam incomprehensibili utique et inexplicabili modo etiam inferis interesse. Si autem, quod magis probabile est, in his quæ de eo tanto ante in prophetia praedicta sunt, et impleta Filii Dei vox est, quoniam per ipsum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3): ipse in homine est visitare inferorum dignatus obstrusa, et prepositos mortis præsentia invictæ majestatis exterruit, et propter liberandos quos voluit, inferorum portas reserari præcepit.

---

Capreolus Carthaginensis, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp882/tmp882/tmp882.tmp882.opp-lat1.xml.
