# Epistolae 2.5

Capreolus Carthaginensis, Epistolae, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.5

V. De ipso siquidem Joannes apostolus in Apoca. lypsi sic loquitur: Posuit manum dexteram super me dicens: Noli timere: ego sum primus et novissinus; et vivens, qui fueram mortuus; et ecce sum vivens in specula sæculorum: et habeo clavem mortis et inferorum (Apoc. I, 17, 18). Propter deitatem quippe primus, quoniam principium est quod et loquitur nobis (Joan. VIII, 25): propter humanitatem vero novissimus, quia suscipere crucem non dedignatus est et mortem pro nobis. Et ideo cui in Divinitate nu<b sunt omnia creaturarum, etiam in homine suscepto habet claves mortis et inferorum. Tantum igitur abest, Deum Dei Filium, incommutabilem atque incomprehensibitem, ab inferis potuisse concludi; ut nec ipsam assumptionis animam credamus, aut exitiabiliter susceptam, aut tenacitcr derelictam. Sed nec carnem ejus credimus contagionc alicujus corruptionis infectam. Ipsius namque vox est in psalmo, sicut Petrus interpretatur apostolus: Non derelinques animam meam apud inferos, neque:anetum tuum videre corruptionem (Psal. xv, 40; Act. n, 27). Ipse propter culpam nostram factus est velut homo sine adjutorio (Psal. LXXXVII. 5): propter innocentiam vcro ac potentiam suam inventus est inter mortuos liber. Tunc enim vere quæ non rapuerat, sicut scriptum est (Ps. LXVIII, 5) exsolvebat. Non itaque mirum, si Deum locus aliquis recipit, nec tamen capit: præsentiam sentit, majestatem non impedit: expavescit omnipotentiam, substantiam non includit. Siquidem illa sunima et perfecta beatitudo ei inexstinguibilis lucis [forte lux], nec obscurari tenebris, nec variari locis, nec passionibus affici, nec conditionibus minui, nec temporibus valeat commutari. Dens ergo filium proprium homit em rec in inferis deseruit, nec apud inferos dereli qut. Cujus autem virtute ac majestate antiqua santi rum corpora visa sunt resurrexisse (Matth. XlVII, i i, 52), si Deus inferos minime visitavit? Quis ille cst qui petras scindi, terram commoveri, solem obscurari, diem fugere, velum templi in duas dividi partes effecit? Nunquid homo tantum? nonne etiam Deus? Ergo ei nec in cruce, nec in morte, nec in sepulcro, nec in inferis defuit. Nec aliter, aut de alio solet intelligi quod in psalmo dictum est: Auferte portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ (Psal. XXIII, 7). Unde expavescentibus atque interrogantibus, Quis est iste rex glorice (Ibid., 8)? respondetur, Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio (Ib.). Quo prælio? nisi in quo u ortem morte calcavit, peccatum innoceDI occisua ex tinxit, et tropæum victoriæ de diabolo et angelis ejus reportavit.

---

Capreolus Carthaginensis, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp882/tmp882/tmp882.tmp882.opp-lat1.xml.
