Latin
Letter 2
Capreolus Carthaginensis, Epistolae 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
VI. At cn; m ipse in cruce dixit: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Psal. XXI, 2)? Sed ista suscepti hominis vox ct. Attende unde assumpta est, et illic vide qui sequitur: Longe, inquit, a salute mea verba delictorum (Ibid.) . Similis est hæc vox etiam illi qua dicitur: Tristis est enima mea usque ad mortem (Matth. xxvi, 38). Nonne paulo ante ipse discipulis dixerat: In hoc contristati estis, quoniam duri, Eo ad Patrem meum, et jam non videbitis me (Joan. XVI, 6); et, Si diligeretis me, gauderetis quia eo ad Patrem, quia Pater major me est (Joan. xiv, 28). In quo ergo jubet gaudere discipulos suos? Qualiter creditur cor. tristari magister, nisI ut in homine veri hominis passiones et fluctuationes ostenderet? Qui enim propter nos redimendos, instituendos, confirmandosque venerat, omnia in se inlirmitatis nostræ genera sustii ebat. Non enim habemus sacerdotem, qui non possit compati infirmitatibus nostris (Hebr. iv, 15): etenim, sicut Apostolus ait, Expertus est omnia secundum similitudinem sine peccato. Similis huic est etiam illa vox: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste: verum non quod ego volo, sed quod tu vis (Motth. XXVI, 39). Nonne in hoc venerat, ut pro nobis hunc calicem biberet, et venenum a serpente propinatum tali antidoto salutis expelleret? Nonnc potestatem habebat ponendi animam suam, et potestatem habebat iterum sumen'i oam (Joan. x, 18)? Nonne ipse dixerat: Nemo tollit eam a me, sed ego a me ipso pono eam (Ibid.) ? Et tamen nunc velut dubitans loquitur et recusans: ut et illic divi: a poteslas appareat, et hic se conditio humana cognoscat. Nonne hoc mysterium ante tempora aeterna in Deo fuisse absconditum clamat Apostolus (Col. i, 26)? Num vero velut repentinum aliquid Christus expavit, quod certo tempore faciendum in aeternitate cum Patre disposuit? Hæc ergo et talia cum dicuntur aut liunt, sicut sæpe dicturn est, veram hominis infirmitatem fragilitatemque demonstrant, nec ideo praesentiam divinae majestatis evacuant.