# Epistolae 2.8

Capreolus Carthaginensis, Epistolae, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.8

VIII. Adhuc paulo infra subsequitur: Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis a Dto sapientia et justitia et sanctificatio et redemptio: ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur (Ibid., 50, 31). Certe Christos Jesns hominis tantum ncmon cst, ait hæreticus. Sed Paulus, qui sciebat et dixerat non esse in homine gloriandum, Christum Jesum non tantum hominem, sed Deum quoque cognoverat; quem sapientiam et justitiam et sanctificationem et redemptionem nobis a Deo factum esse credebat; et in eo credentes gloriari docebat: quoniam Christus Jesus et homo et Deus est. Et ad haec consequenter non elatione verbi aut sapientiae, mysterium Dei annuntians addit et dicit: Nihil me judicavi scire in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Ac ne Judxorum iniquus populus parvum se asserat admisisse peccatum, si se intelligat nudum tantum hominem persecutum; mysterium in Dei sapientia dicit absconditum, nulli principum hujus saeculi revelatum testificans (Ibid.7). Quod si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (Ibid. 8) Ecce et hic Christum Jesum quem Dominum gluriæ confitetur, ipsum prædicare non metuit sæculi principibus crucifixum. Omnem hujus lectionis continentiam consideretis exhortor; et videbitis quanto molimfne atque conatu, sanctus Apostolus hominum mentes a terrenæ tantum intelligentiae vilitate ad divina in hoc mysterio et coelestia consideranda sustollat. Breviter enim cuncta transeo, quæ ipsi plenius et latius poteritis advertere. Nam et ad Corinthios secunda (v, 13, 14) quodam loco sic loquitur: Sive, inquit, mente excessimus, Deo; sive temperantes sumus, vobis: caritas enim compellit nos: judicantes hoc, quoniam unus pro omnibus mortuus est. Et paulo post: Omnia, inquit, ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum: et dedit nobis mysterium reconciliationis, quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (Ibid., 18, 19).

---

Capreolus Carthaginensis, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp882/tmp882/tmp882.tmp882.opp-lat1.xml.
