Latin
1
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 1
Unproofread scanNot analysed yet
INTRODUCTIO. 1. Natura est mundus quatenus viribus instructus, vel complexus virium, quae materiae insunt. 2. N. turalia sunt res viribus naturae exortae. 3. Historia Naturalis est scientia de naturalibus. 4. Naturalia sunt vel Organica, quae motu interno crescunt &explicantur, vel Inorganica (Mineralia), quae in figüram determinatam, fixam &inanimatam abierunt. 5. Corpora Organica ab inorganicis differunt generatim, quod ex ovo (semine) oriuntur &ova individuorum novorum procreant; quod ex organis vascularibus constructa sunt: unde nomen; quod in his organis fluida moventur, praeparantur, assimilantur: in quo actu vita consistit, &unde viventia nominantur; quod, ut vita sustentetur, alimenta ::hauriunt, superflua secernunt; . :. . qm od intus sese explicant; . . --; ; quod- lineis curvis praecipue de fi. . niuntur. ,. quod elementa chemica in iis legi o0 o-a o. conjunctionis binariae non subjecta esse videntur; quod tandem moriuntur. 6. Corpora Organica sunt vel Vegetabilia, vel Animalia.