Latin
SECUNDA CLASSIS
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 109
Unproofread scanNot analysed yet
Apothecia immersa, vel sessilia, vel stipitellata; rarius linearia vel nucleiformia, saepius scutelliformia; aut libera, aut thallo adhaerente, quasi calyce, marginata, aut ex ipso thallo tota formata. Sporidia per totam thalli &apotheciorum substantiam inspersa. Substantia thalli pulveracea, vel membranacea vel coriacea; apotheciorum durior. Color variat, albidus, viridescens, nigresceus, fuscescens, flavescens, numquam herbaceo-viridis; apothecia nitida, saepe discolora, nigra, flava, susca vel rubra. Duratione perennes, sicco aëre dormientes, humido &hyemali vigentes, Incolunt saxa, truncos arborum, asseres aut ipsam terram. Odor nullus. Sapor amaricans, stypticus. Propagantur non tantum sporidiis in thallo &apotheciis inclusis, sed &propagulis farinaceis albidis, aut supra thallum sparsis, aut in glomerulos coacervatis (sorediis). Ob5. Fabricam fructificationis ex mente Acharii descripsi, cui certe fides habenda; propriae autem observationes non omnino conveniunt. Gongyli enim illi, quos pro organis praecipuis propagationis ipse habet, quique ideo sporidia esse deberent, omnino ejusdem naturae sunt, ac granula minutissima, quae in toto corpore Algarum frequenter inveniuntur, &quae in his pro fructu numquam habita sunt.