Latin
XI. CEPHALOIDEAE
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 112
Unproofread scanNot analysed yet
Obs. Hanc nostram dispositionem Lichenum, quantumvis naturalis series generum appareat, thalli fabricae &forn ae praecipue innixam, plurimis displicere, haud ignoramus. Antecedentes tamen non minus- mancae videntur. Achariana nimirum, etsi praestantissima omnium, mere artificialis est, genera affinia separans, diversa commiscens. Ad Linnaeanam itaque fere regressi sumus, ipsis observationibus Acharii praecipue confirmatam, quibus apothecia non magis ad fructum conferre quam thallum, probatum esse videtur. –Neque firmius fundamentum dispositionis esse potest, quam quod tam in fructu quam in fabrica plantarum consistit. Etiam si pulvis superficialis prosporidiis solis haberetur, in quam sententiam adoptandam maxime proni sumus, erit thallus receptaculum fructus, &pro fundamento dispositionis non negligendus.