Latin
PRIMA CLASSIS
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 155
Unproofread scanNot analysed yet
refertur. Ceratophyllum a Decandollio Salicariis relalum vix a Najade removeri potest. Najadis, quam a ceteris semovei Decandolle, grana ut Zannichellice &Fotamogeti constructa sunt. Kernera a Decandollio Acore consociata, habet quidem antheras sex &pericarpium pulposum habitu tamen Zosterae &inflorescentia spicata spathhacea vix a ceieris divelli potesb. Zostera habet embryonem curvalum nec axile rectum ni in Aroideis, quibus referri solet. Potamogeton, ex sententia Kunthii monoicus, transitum ad Aroideas facit. Aponogeton capsulis trispermis (secund. Lour. monos permis) a ceteris diversus, ad Arcideas a Bprengelio transfertur, vix a Potamogeto divelli potest. Ambrosiniae Aroideis plerumque adnumerata, a Kunthio ad Pistiaceas refertur, a Linnaeo Zosterae ul maxime asfinis associatur, corculo apici endospermii concreto huic ordini convenit. Sparganium habitu magis &partibus exterioribus grani quam interioribus asfinis. Corculo enim axili Aroideis convenit. Linnaeus illud ad Cyperaceas, Jussicu ad Typhinas, Brown &Sprengel ad Aroideas retulit. Pandaneis valde assinis, a quibus corculo inverso differt. Linnaeus qui hunc ordinem primus constituit &post cum Jussicu, Batsch, Sprengel plura genera posteae ab ipso Jussieu semota, cum eo coujunxerunt. Acotyledoneum insuper statuit Jussieu. Adanson Aroideis adjunxit. Decanuolle ad Najades. Charam.