# Aphorismi botanici 181

Carl A. Agardh, Aphorismi botanici, XL. GRAMINEAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/181

Cotyledones enim extra semen prorepunt, colorem viridem induunt, sua periodo cum ipsa planta vegetant! succione exhauriuntur, & evanescunt. Scutellum contra cum ipso endos permio semper intime cohaeret, quo exhausto etiam ipsum evanescit, unde sequitur ad nutriendam plantam illud non materia conferre. Accedit quod in hac familia plantarum tantum exsistit & si cotyledonem illud judicaremus, Gramineae solae essent monocotyledoneae in toto regno vegetabili, cum in Cyperaceis, maxime quidem affinibus, organum quoddam huic simile frustra quaeris. Nobis itaque scutellum illud organum esse videtur per quod materies nutriens endospermii ductibus illis jam a Richardo pictis tam rin plumulam quam rostellum intrat, aualogon itaque esse petiolo cotyledonum non ipsis cotyledonibus. Vix eorum (Richardi) opinio refutari meretur, qui vaginam cotyledonem habuerunt. Observationem Mirbelii & Belvisii, qui stylum e grano exeuntem & revera origine simplicem esse statuerunt, refutare conatus est Desvaux. Vagina plumulae nil nisi rudimenta foliorum concreta mihi videtur. Vaginae rostellares sunt organa cryptocotyledoneis propria ob concretionem omnium grani partium, exinde orientes, quod rostellum inclusum massam grani protrudit & in vaginam fere mechanice format, id quod exinde patet, quod, ut liberum fit rostellum, evanescit & emoritur vagina. Non minor de partibus florum dissensus, ut ex variis nominibus eis insignitis jam patet. Maxima vero attentione digna est ea earum explicatio, quam Turpinio debemus: glumas exteriores & interiores nihil ad florem pertinere, non nisi bracteas esse vel folia inexplicata, ut jam habuit Richard & Desvaux; florem itaque tantum vel nudum esse, staminibus pistillisque compositum, vel interdum tectum paleis (glumis intimis): phycostemon dictis, nectario. Linnaeano sensu sumto analogis.

---

Carl A. Agardh, Aphorismi botanici. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
