Latin
XL. GRAMINEAE
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 182
Unproofread scanNot analysed yet
Neque haec omnia neganda, &jam a Linnaei nostris temporibus tam damnati scriptis elucet, cum omnia organa florum esse foliorum rudimenta statuisse &demonstrasse. Sed quid, si ideo -corolsam &stamina v. c. Narcissi folia appellaremus, fieret nostra scientia? Neque hoc respectu Botanica ad Zoologiam formari potest. In animalibus omnes partes, cum ex ovo prorepunt, plerumque jam factae sunt, neque una ex altera explicatur. In plantis initio duo tantum organa formata sunt, plumula &radix (cotyledones ad semen pertinent); ex plumula explicantur folia; ex axillis foliorum rami; iterum in iis nova, folia, &ita pluries; imo per plures annos ejusmodi explicatione repetita, excrescunt bracteae &in earum axillis flores, qui certe nil nisi folia momentis certis definita. Cum itaque in Zoologiae organa inferiorum animalium quantumvis dissimilia nomine orgamorum in perfectioribus analogorum appellare licitum sit (neque hoc semper, quis enim alas avium brachia vel pedes vocaret?) ,non ita in Botanica. Idem enim organum, quod est cotyledon in semine, est folium incaule, calyx, corolla, nectarium, stamina &pistilla in flore. In vegetabili unum elementum in quodeumque organum transformari potest; sed ideo haec organa jam facta non uno nomine designari possunt. Alias eodem jure folium petali nomine insignires, ac jam petalum folium appellare studes. Sic Linnaeus, hanc trausformabilitatem organorum, quam nos regno vegetabili pecudiarem statuimus, si non perspiciens, tamen divinans, sobrius &sapiens, unicuique organo suum servavit nomen. Quaeritur itaque, non an glumae ex elemento folii exortae sint, sed an calyci, vel corollae, vel nectario ceterarum plantarum analogae censendae, id quod nomen eorum etiam definiat. Aliud enim est aualogia earundem partium in diversis vegetabilibus, alia transformatio cujusdam organi in iisdem individuis. Petalum in Cerastio v. c. &in Gramine e folio transformato oritur, sed cum in illo petalum vocamus, quare non idem in hoc? Glumae, quatenus distinctae nec in ullo aetate conerotae, vix valvulae appellandae sunt, sed hoc jam consuevit.