Latin
XL. GRAMINEAE
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 193
Unproofread scanNot analysed yet
,Microchloa setacea, Elyonurus tripsacoidas; membrana grani Avenae sativae). In Medicina paucae usitatae, ut Sacharum; Triticum repens, Panicum Ischoemoides, Perotis latifolia; Andropogonis species variae aromaticae; Bromus purgans &Catharticus, quibus omnibus diversae vires, anthelminthicae, adstringentes, sudorificae, emmenagogae, diureticae, obtundentes tribuuntur. Narcotico-venenatae solae: Lolium temulentum &Festuca 4dentata. In arte tinctoria Arundo phragmites usitatus. In operibus Mechanicis, ad tignamenta, cymbas, textilia, &c. multae adhibentur (Bambusa; Arundo phragmites, Donax, Quila, Valdiviana, festucoides; Aristida setacea, Stipa tenacissima, Sachari plures species, Andropogon muricatum, Arundo piscatoria &c. Tectis stramineis conficiendis culmi omnium majorum. Arenae mobili sistendae Elymus Arezzrius, Arundo arenaria praecipue usitatae. 216. Grana Graminearum continent gluten, amylum, sacharum mucilaginosum, &aroma quoddam praecipue in membranis grani, quae materiae in variis speciebus valde variant; quo vero plus glutinis continent, eo praestantiora habentur Cerealia. Culmi continent mucilaginem &sacharum, atque in epidermide quantitatem memorabilem terrae siliceae.