Latin
XLI. JUNCACEAE
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 195
Unproofread scanNot analysed yet
Ordo varie dispositus. Linnaeus genera inter Cyperaceas (Restionem), Tripetaloideas suas, (Juncum &Flagellariam) atque Irideas (Eriocaulon) divisit. Jussicu &fere omnes ejus asseciae adjunxerunt Junceis nostras Xyrideas, Commelineas, Alismaceas &Colchicum, Decandollius insuper Aeorum &Kerneram addidit. Browlius e situ corculi Restiaceas ut proprium ordinem a Junceis separat, adjungens utrisque varia genera a nobis alibi collocata (Xyridem Restiaceis, Xeroten, Dasynogonem, Calectaciam Junceis). –Flagellariam Asparageis associat Sprengel. Abnormia quaedam genera: Desvauaia, Alepyrûm, Astelia. Fructus drupaceus in Willdenowia &Flagellaria. —Granum in apice folii primarii germinatione persistens, (in Junco) 218. Juncaceae suas sibi videntur elegisse regiones. Sic Restiaceae in Nova Hollandia &Capite bonae spei praecipue indigenae, Junceae in plaga Boreali praesertim alpina: Juncus maritamus &effusus Europae &terris Australibus aequaliter communes. 219. Juncearum familia tempore Linnaei pauper, praecipue Brownii opera locupletata fuit, monographice nondum descripta. Rostkovius vero Juncum Linnaei tractavit, &E. Meyer illius monographiam dare nuper aggressus est. 220. Juncaceae parum utilitatis praebent hominibus.