Latin
XLV. CORONARIAE
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 206
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc ordinem Junceis tadnumeravit Jussieu, distinxerunt primi Batsch &Decandolle (adjecto ab hoc Erythronio). Merenderae Bulbocodio quidem assinis, sed differt stylis tribus &capsula 3loba. –Burchardice petala foveolâ nectariferâ; antherae peltatae posticae, herba caulescens. —Anguillariae antherae posticae, capsula trilocularis, valvis medio septiferis. –Schel hammerae (Uvulariae simili) antherae posticae, stylus 1 &caps. 3locularis, valvis medio septiferis. –Zigadeno capsula 3locularis, sed flores Veratri, &glandulae Melanthii. —Veratrum, cui flores diclines, &grana alata, a Sprengelio Asparageis associatur. Melanthio grana alata. Illud simul cum Nolina &Wurmbea, quibus corolla est monopetala, ad Junceas Sprengelius refert. –Campynema licet germine infero, tamen huc referendum ob habitum, stylos 3 &capsulam tripartibilem. XLVII. 229. COMMELINEAE sunt Liliiflorae perigonio duplici infero, staminibus hypogynis. Ephemereae Batsch, &Rich. Plantae herbaceae. Caulis foliosus, foliis vagina instructis. Calyx tripartitus. Corolla 3petala, petalis unguibus connatis. Stamina 6 vel pauciora, hypogyna, quaedam saepe castrata vel antheris difformibus. Stylus 1. Stigma 1, vel triplex. Capsula 2-3-locularis, 2–3- valvis, valvis medio septiferis. Grana saepius bina, angulo interno loculi affixa. Corculum trochleare, in cavitate endospermii dense carnosi umbilico oppositâ immersus. Philydrum Banks. 3 sp. Cartonema Br. 1 Sp. Bonapartea R. &P. (Littoea Brunnh. ,Acanthospora Spr.) 2 Sp. Floscopa Lour. 1Sp. Syena Screb. (Mayaca Aubl.) 1. sp. Callisia Linn. 3 Sp. Tradescantia Linn. (cum Campelia Rich.) 31 Sp. Commelina Linn. (cum Aneilema Br.) 79 sp. Pollia Th. 1Sp. tats --Cyanella Linn. 4 Sp. Polliae bacca &stamina aequalia. —Cartonemati