# Aphorismi botanici 210

Carl A. Agardh, Aphorismi botanici, XLVIII. PONTEDEREAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/210

jam distinguendum judicavit Jussieu. Nomen & characteres dedit Brovn. Ab Irideis distiactus staminibus 6, vel si tria, laciniis corollae insertis, autheris anticis, corolla saepe persistente & lanata, atque habitu. Hoemodoro corolla glabra, capsula semisupera. – Phlebocaryae nux monosperma, antherae 4gonae. – Conantherae antherae coalitae. Witsenia quae habet capsuIam superam ex Thunb., inferam ex Lamark, corollae limbum tantum lanatum, a Jussieu ad Irideas refertur. Xiphidium Polliae assine judicat Sprengel. Capsula Wachendor fice corolla irresubbaccata, polysperma. — gularis & grana paleacea; a Sprengelio ad Irideas reConostyli stylus cavus tripartibilis, capsula fertur. — apice dehiscens. 1– Schwaegricheniae capsula apice dehiscens, grana numerosa. LI. IRIDEAE. 255. IRIDEAE sunt Liliiflorae perrigonio supero, stigmate triplici, staminibus tribus laciniis exterioribus oppositis, antheris posticis. Plantae herbaceae, raro suffruticosae. Rtadix tuberosa vel fibrosa. Folia disticha, equitantia, saepe averse falcata. Inflorescentia terminalis, varia. Spatha communis bivalvis, subfoliacea; partialis saepe scariosa. Corolla 6-partita, decidua. Stamina 3, basi laciniarum exteriorum imposita. Filamenta distincta vel connata. Antherae posticae, basi affixae, biloculares, longitudinaliter dehiscentes. Germen triloculare, loculis polyspermis. Stylus 1. Stigmata 3, saepe dilatata, rarius unicum trilobum. Capsula 3-locularis 3- valvis, valvis medio septiferis. Grana angulo interno loculi, interdum columellae centrali tandem liberae, affixa, variae formae. Endospermium corneum vel dense carnosum. Corculum inclusum. Galaxia Th. 9 Sp. Aristea Ait. 3 sp. Antholyza Linn. 11 5p. Diasia Dec. (Melasphoerula Ker.) 2 sp. Gladiolus Linn. (cum Watsonia Mill., Anomatheca Ker., Babiana Ker.) 126 sp.

---

Carl A. Agardh, Aphorismi botanici. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
