Latin
LII. NARCISSEAE
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 216
Unproofread scanNot analysed yet
–Batsch suam aperuit viam, multasque familias constituit, e quibus ut cum nostris quodammodo convenientes sat erit nominare Commelineas, Melanthaceas. Ensatas, ceteris dispositionem receptam maxime confundentibus. Trattinick totam classem sub nomine Tripetalorum constituit, adjectis Hydrocharideis, Alismaceis, Palmis &Junco. –Nova arte Sprengelius nuperrime classem disposuit, ab antecessoribus valde recedens. Sarmentaceae apud eum Dioscorinas, Asparageas, Veratreas, Asphodeleas quasdam nostras includunt. Coronariae vero non tantum nostras Coronarias, sed &Asphodeleas plerasque, Narcisseas, Bromeliaceas, Haemodoreas, Irideas quasdam, &Commelineas complectuntur. Species eximie descriptae &pictae in operibus Redoutei, Bellenden-Kerii, Goläbachii, inveniuntur. 237. Liliiflorae multae specie florum commendabiles (Tulipa, Narcissus, Gloriosa, Lilium, Hyacinthus &c. &inprimis Lapageria); forma speciosa ipsius stirpis Xantorhaea, Doryanthes &in maximam aetalem provemens Dracaena. Odore florum Polyanthes, Hyacinthi, Narcissi &c. ; radicis Iridis florentinae &Germanicae, Antherici coerulei. Usui oeconomico non paucae adhibentur. Edules radices &bulbi (Tigridiae Cacomiti Mol.