# Aphorismi botanici 216

Carl A. Agardh, Aphorismi botanici, LII. NARCISSEAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/216

– Batsch suam aperuit viam, multasque familias constituit, e quibus ut cum nostris quodammodo convenientes sat erit nominare Commelineas, Melanthaceas. Ensatas, ceteris dispositionem receptam maxime confundentibus. Trattinick totam classem sub nomine Tripetalorum constituit, adjectis Hydrocharideis, Alismaceis, Palmis & Junco. – Nova arte Sprengelius nuperrime classem disposuit, ab antecessoribus valde recedens. Sarmentaceae apud eum Dioscorinas, Asparageas, Veratreas, Asphodeleas quasdam nostras includunt. Coronariae vero non tantum nostras Coronarias, sed & Asphodeleas plerasque, Narcisseas, Bromeliaceas, Haemodoreas, Irideas quasdam, & Commelineas complectuntur. Species eximie descriptae & pictae in operibus Redoutei, Bellenden-Kerii, Goläbachii, inveniuntur. 237. Liliiflorae multae specie florum commendabiles (Tulipa, Narcissus, Gloriosa, Lilium, Hyacinthus &c. & inprimis Lapageria); forma speciosa ipsius stirpis Xantorhaea, Doryanthes & in maximam aetalem provemens Dracaena. Odore florum Polyanthes, Hyacinthi, Narcissi &c.; radicis Iridis florentinae & Germanicae, Antherici coerulei. Usui oeconomico non paucae adhibentur. Edules radices & bulbi (Tigridiae Cacomiti Mol.

---

Carl A. Agardh, Aphorismi botanici. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
