Latin
LVI. SCITAMINEAE
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 226-2
Unproofread scanNot analysed yet
aliae perenni, Amomum, Alpinia. –Bulbillis axillarum propagantur Globba Marantina &bulbifera. Globbae capsula unilocularis, grana valvulis assixa. Kempferiae caulis nullus. 246. Ordo naturalissimus, Irideis proximus, jam a Linnaeo adjectis Musaceis constitutus, ab Adansonio cum Tillandsiae affinibus, Bromeliaceis &Musaceis iterum conjunctus, a Jussieuo adjectis Cannaceis restitutus. Cannaceas vero separavit Brown. –Königio primo has plantas accurate observare facultas fuit, cujus observationibus innixam dispositionem dedit Retzius, fundamentum earum, quae postea factae sunt. –Gieseke genera (usque ad 26) valde multiplicavit, reformaverunt Roscoe &Roxburgh. 247. Incolae zonae torridae, praecipue Asiaticae, in montibus vix supra 1000 percas adscendentes.