Latin
IV. PHANERO-COTYLEDONEAE
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 237
Unproofread scanNot analysed yet
florum diclinium bene explicant Brown &DecandolleObstant tamen Xylophylla &Kirganelia, magis regulariter herma phroditae. Cicca &Plukenetia habet 4 pistilla &loculos capsulae; Kiggelaria stylos 5, capsulam i-locularem, 5valvem, polyspermam; Andrachne capsulam 1-locularem dispermam; Hippomane stigmata 7, nucem 7-locularem; Callitriche, abnorine genus &a Jussreuo ad Najadeas, a Decandolle ad Onagrarias relatum, 2 stylos &capsulam 4-locularem; Mercurialis, Aleurites, Loureira pistilla 2, fructumque dicoceum; Cliffortia, Rosaceis a Jussieu adnumerata, fructum dicoceum calyce tectum; Coriaria, adhuc apud systematicos incertae sedis, nobis vero huic ordini proxima visa, stylos 5.