Latin
LX. BEGONIACEAE
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 244
Unproofread scanNot analysed yet
ad tringens contra haemorrhagias etc. usitatur; B. Auemonoidis drastica. Folia Begoniarum generatim acidula, et licet Houttuyniae emmenagoga ete. dicuntur, tamen etiam in India oleracea habentur. LXI. PIPERACEAE. 265. PIPERACEAE sunt micranthae floribus spicatis subimmersis. Plantae herbaceae vel frutescentes, ramis articulatis nodosis, interdum scandentes et e nodis radicantes. Folia opposita vel alterna, longitudinaliter nervosa, integerrima. Spicae spadicinae, filiformes, subcarnosae, axillares in speciebus folia opposita habentibus; oppositifoliae in iis, quibus folia alterna. Flores minuti, nudi, vel squamis interjectis immersi, androgyni vel rarissime dioici. Stamina plerumque 2, vel indefinita, germinibus intermixta, antheris 1—2-locularibus. Stigma simplex, barbatum, vel 3–4-fidum. Baccae monospermae, interdum pedicellatae, interdum coalitae. Semen superne foveola umbilicatum. Perispermium subgranulosum, in foveola prope verticem condens embryonem minutissimum. Rostellum verticem spectans, umbiliciforme, integumento seminis affixum. Cotyledones (ex Gaertu.) duae minutae, papillares, divergentes. a) Floribus immersis. Piperitae Kunth. Rich. Piper R. et P. 200 sp. Peperomia R. et P. 64 Sp. 1) Floribus pedicellatis, staminum silamentis elongatis. (Saurureae Rich.) Saururus Linn. 2 Sp. Ottonia Spr. 1. Sp. Veteres, ut et hodic Sprengelius, Aroideis conjunxerunt Piperaceas, quas ut proprium ordinem stabilivit Kunthius, de cujus loco tamen valde dissentiant auctores.