Latin
LXVII. AMARANTHACEAE
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 274
Unproofread scanNot analysed yet
Radix purgans, simul adstringens et tonica Rumicum, et praecipue Rhei; simpliciter adstringens Polygoni bistortae, amphibii, avicularis, ut etiam cortex Coccolobae uviferae, folia Polygoni Thamnifolii. Pigmentum flavum gummosum, jam in plantis purgantibus praesens, in radice Calligoni in gummi purius nutriens abit. His principiis temperatis radix fit edulis, (Polygoni vivipari, multiflori, divaricati cum aff. ,Rumicis acetosae). Etiam herba edulis et oleracea, acidula Rheo et Rumicis speciebus egranulosis atque sagittifoliis, quibusdam Polygonis et Calligono. Ron tamen omnium; piperita et acris Folygoni hydropiperis, barbati, persicariae, odorati, imo quodammodo noxia Polygoni fagopyri quibusdam pecoribus, ut ovibus et poreis (non nigris?) . Edulia insuper semina farinosa, praecipue Polygoni fagopuri et tatarici, ideo cultorum, et fructus baecatus Coccolobae. Suspecta vero, ut emetica, semina Polygoni avicularis. In artibus Polygoneae minoris momenti. Kali oxalicum e Rumicibus acidis extrahitur, et pigmentum coerulescens e Polygonis variis, ut barbato, tinctorio, chinensi, aviculari. Triplaris ob domiciliam formicarum venenatarum celebrata