# Aphorismi botanici 289

Carl A. Agardh, Aphorismi botanici, C. A. AGARDH. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/289

Elceagnus Linn. 12 sp. b) Floribus dioicis. Hippophaë Nutt. 1 5p. Shepherdia Nutt. 2 5p. Conuleum Rich. 1 Sp. Familia parva, antea Santalaeeis & Myrobalaneis adjecta, a Brownio separata; characteribus exterioribus a Thymelaeis aegre distinguenda. Alterna enim stamina nullam sixam notam praebent, cum in Shepherdia 8 sunt, ideoque 4 oppoxita, ul in quibusdam Thymeleis; unde co tantum distinguuntur, quod ex 8 ataminibus, quae in his duabus familiis ae corolla enasci possunt, in altera abortiunt ea, quae laceiniis opposita, in altera ea, quae iis alterna sunt; quod sane parvi momenti. Neque multum valet fructus inferus, cum initio liber sit. Jam tamen constat, directionem rostelli esse inferam, quam exhibuit Jussieu superam, & inde nota magis essentialis eruitur.

---

Carl A. Agardh, Aphorismi botanici. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
