Latin
C. A. AGARDH
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 290
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hac re contra cum Proteaceis conveniunt, &ideo ab iis multo difficilius separantur, nisi aestivationem imbricatam &stamina laciniis alterna respexeris. Chenopodeis hanc familiam proximam mals collocavit Salisbury. 295. Parvos telluris tractus occupant: plurimae Japoniam, una vel altera Europam, Americam Borealem &Guyanam incolunt. Neque magni hominibus usus. Odore florum Elaeagnus (angustifolia, conferta) dilecta; fructu eduli Elcaeagnus arborea &argentea; acido Hippophaës minus sapido sed innoxio notae. 296. Ob squamas argenteas herbam obtegentes valde memorabiles plantae. Squamae illae arcte adpressae sunt, stelliformes, lobatae, dentatae, quoque denticulo e radiis centrifugis formato. Sed tamen in quaque specie margine suo modo fimbriato. Sic in Eloeagno angustifolia lobi dentibus brevior ibus, &valde inaequalibus intermixtis; in Eloeagno latifolia, dentes minores ad latera loborum siti. In Hippohaë Rhamnoide Iobi profundius divisi, &dentes longissimi. In Shepherdiae Canadensi tandem radii omnino discreti, superficiei frondis minus adpressi, fere toti in pilos abierunt; quo etiam harum squamarum vera natura &metamorphosis explicatur.