# Aphorismi botanici 290

Carl A. Agardh, Aphorismi botanici, C. A. AGARDH. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/290

Sed hac re contra cum Proteaceis conveniunt, & ideo ab iis multo difficilius separantur, nisi aestivationem imbricatam & stamina laciniis alterna respexeris. Chenopodeis hanc familiam proximam mals collocavit Salisbury. 295. Parvos telluris tractus occupant: plurimae Japoniam, una vel altera Europam, Americam Borealem & Guyanam incolunt. Neque magni hominibus usus. Odore florum Elaeagnus (angustifolia, conferta) dilecta; fructu eduli Elcaeagnus arborea & argentea; acido Hippophaës minus sapido sed innoxio notae. 296. Ob squamas argenteas herbam obtegentes valde memorabiles plantae. Squamae illae arcte adpressae sunt, stelliformes, lobatae, dentatae, quoque denticulo e radiis centrifugis formato. Sed tamen in quaque specie margine suo modo fimbriato. Sic in Eloeagno angustifolia lobi dentibus brevior ibus, & valde inaequalibus intermixtis; in Eloeagno latifolia, dentes minores ad latera loborum siti. In Hippohaë Rhamnoide Iobi profundius divisi, & dentes longissimi. In Shepherdiae Canadensi tandem radii omnino discreti, superficiei frondis minus adpressi, fere toti in pilos abierunt; quo etiam harum squamarum vera natura & metamorphosis explicatur.

---

Carl A. Agardh, Aphorismi botanici. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
