Latin
QUARTA CLASSIS
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 303
Unproofread scanNot analysed yet
Convenit scilicet Pistia cum Nepenthe in omnibus, nisi quod perigonium irregulare est, unde fluit cetera diversitas. Stylus brevis, crassus; stigma neltatum; antherae suboctonae, silamentis in columnam concretis; capsula polysperma, placentaque parietalis. Vix plures notas communes requiras. Hinc jam Botani ci quidam. ut Adanson &Batsch, eam Aristoloehiis consociaverunt, quarum cum Cytino affinitas non dubia. Rafflesie autem diversa ratio est. Planta, miraculum regni vegetabilis merito apellata, in systemate adhuc incerti loci. Brown, cui in Europa ejus cognitionem debemus, affinitatem vel cum Cytino vel cum Passifloris indigitavit, &ideo Brongniart eam in suia Cytineis collocavit. Videatur foran temerarium aliquid contra viros tantae in re herbaria auctoritatis disputare, praecipue de planta, quam non ipsi vidimus. Sed descriptiones Brownii &icones Baueri tales esse solent, ut ex illis plerumque melius de plantis descriptis judicare liceat, quam examine proprioRafflesia, an sit phanerocotyledonea, dubitare fas est, cum caret vasis perfectiorum plantarum, quae optimam &maxime universalem notam praebent. Convenit contra Acotyledoneis non solum defectu vasorum sed &colore &substantia. Convenit speciatim Hydnorae praecipue fructu, &sporidiis. Credimus itaque cum illa proximam esse affinitatem. Hanc vero ut typum propriae familiae Fungorum exhibuimus *),in qua Rafflecia non male collocari posse nobis videtur. Stamina &pistilla in utrisque assumi, non ignoramus; de otaminum vero functione eo magis dubitare licet, cum nulla sint in toto reguo vegetabili, quibus haed stamina assimilari possunt, &incuper.