Latin
4
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 4
Unproofread scanNot analysed yet
Carbonico, Oxygenio, Hydrogemo &Azotico, hoc praecipue continent, cum Vegetabilia carbonici majorem quantitetem coutinere videantur; quod ex his elementis calcem componunt, cum Vegetabilia terram siliceam gignunt; quod numero determinato partium externam &quidem binario atque symmetrico gaudent. Quorum omnium characterum sensus praecipuus &generalis, ceterique plus minus universales. 8. Vegetabile s. Planta est itaque corpus organicum vivens non sentiens. 9. Regnum Naturae est complexus omnium aut Mineralium, aut Vegetabilium aut Animalium. Est itaque triplex: Minerale, Vegetabile, Animaas Aliter senserunt Wallerius, addens regnum aquae, et d’Aubenton, Munchhausen, Treviranus Regnum intermedium intercalantes. 10. Corporum Organicorum Series reticulatim ramosae in puncto ita coëunt, ut simpliciora &imperfectiora cunec jusque regni contermina videantur, perfectiora vegetabilia proxima sint imperfectioribus animalibus. AlgaeZoephyta. —Quo autem magis hae series a puncto: transitus aberrant, eo dissimiliora. auimalia vegetabilibus, eo perfectiora utraque et magis composita. -c c 5 -:11-: Scientia de naturalibus cujuscurmque Regni suo quaeque nomine appellatur Mineralogia, Botanica, Zoologia. 12. Usus Historiae Naturalis in Medicina &Oeconomia cernitur maximus. Dignitas vero praecipua, quod Summum Numen in operibus revelat.