Latin
P. P. EKELUND
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 67
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc divinari licet, in primis quondam temporibus virem sormatricem praecipue fuisse efficacem, quae jam in plerisque corporibus praesertim perfectioribus, quia illa non opus est, evanuit. 83. Individua organica numquam perfecte &omnibus numeris similia inveniuntur; non tamen ideo negandum ad formas quasdam normales &fundamentales in temporis initio aeternum stabilitas facta esse &genita, quae formae normales, (archetypa dico) etli in diversis individuis innumerabili modo mutatae tamen libi limiles iterum iterumque revertuntur. 84. Haec archetypa per gradus expresIa lunt, &videmus non tantum individua omnia ad plures ejusmodi normas formata elle, led iterum has formas ad alia factas archetypa quali luperiora &generaliora. Sic cum Natura gigneret corpus quoddam organicum, non ut fors tulit, formam quameumque produxit, sed definite sibi proposuit formare v. c. vegetabile non animal, dicotyledoneam non monocotyledoneam, Rosaceam Juss. non Leguminosam, Potentillam non Rosam. Naturam in corporibus organicis formandis non facere Ialtus, antiqui statuerunt. Recentiores quidam dubitant. Interdum profecto verus hiatus, &nulla confluentia formarum observatur.