Latin
P. P. EKELUND
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 75
Unproofread scanNot analysed yet
107. Optima methodus artificialis est ea, quae a nexu naturali vel lystemate naturali plantarum tunc tantummodo discedit, cum facilius plantae alia via dignoscuntur. Hinc Linnaei Systema sexuale eximium. 104. Systema Naturale &Methodi Artificiales, cum vario fini accommodantur, neque inter le comparari possunt, neque contraria esse. Illud ad plantas cognoscendas, Hae ad dignoscendas inserviunt. Illud convenientiam plantarum quaerit, hae differentiam. Linnaeus Pater itaque utrumque coluit et systema sexuale quoad genera et species plane naturale proposuit, in ordinibus et classibus tantummodo methodum adhibens artificialem, sed ita ut haec methodus esset via ad systema naturale. Jam quidem consuevit opinari, systema naturale tantum in ordinibus et classibus disponendis contineri, sed falso, cum sopecies et genera elementa magis necesskria sunt systematis, quam ceterae sectiones superiores, et in his stabiliendis nemo Linnaeum superavit, vel umquam superabit. c. Character. 105.