Latin
P. P. EKELUND
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 81
Unproofread scanNot analysed yet
Natura autem in serie lineari numquam procedit, sed in pluribus formis ejusdem gradus sese jactat, veluti in rete ubique cum aliis affinitate conjunctis. Unde ejusmodi series tantum imperfecte &non satis adaequate disponi potest. 123. Cum observationes ®ulae hae nostrae non omnibus aeque perspectae vel probatae fuerunt, varii systema naturale sua quisque ratione elaboraverunt. Tres autem praecipue observandae: Adansonii, qui characteres tantum numeravit, nullam rationem habens eorum praestantiae: Linαi qui affinitatem plantarum divinavit, alteramque alteri egregio coordinavit, formas vero normales sectionum superiorum non tantum non exhibuit, sed fere negavit; &tandemuisieui, qui quidem praestentiam characterum absolutam comprobare conatus est, sed in formis normalibus perspiciendis &describendis neminem habuit superiorem. Cum Jussieui nomine conjungendi sunt sagacissimi &absolutissimi Anglus Frown, qui novas aperuit vias veteresque reformavit, &Gallus Decandolle, qui postquam Philosoplsiam Scholae Gallicae speciosissime enodavit, systema per omnes sectiones perducare primus gressus est. felicissime ag