# Aphorismi botanici 81

Carl A. Agardh, Aphorismi botanici, P. P. EKELUND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/81

Natura autem in serie lineari numquam procedit, sed in pluribus formis ejusdem gradus sese jactat, veluti in rete ubique cum aliis affinitate conjunctis. Unde ejusmodi series tantum imperfecte & non satis adaequate disponi potest. 123. Cum observationes & regulae hae nostrae non omnibus aeque perspectae vel probatae fuerunt, varii systema naturale sua quisque ratione elaboraverunt. Tres autem praecipue observandae: Adansonii, qui characteres tantum numeravit, nullam rationem habens eorum praestantiae: Linαi qui affinitatem plantarum divinavit, alteramque alteri egregio coordinavit, formas vero normales sectionum superiorum non tantum non exhibuit, sed fere negavit; & tandemuisieui, qui quidem praestentiam characterum absolutam comprobare conatus est, sed in formis normalibus perspiciendis & describendis neminem habuit superiorem. Cum Jussieui nomine conjungendi sunt sagacissimi & absolutissimi Anglus Frown, qui novas aperuit vias veteresque reformavit, & Gallus Decandolle, qui postquam Philosoplsiam Scholae Gallicae speciosissime enodavit, systema per omnes sectiones perducare primus gressus est. felicissime ag

---

Carl A. Agardh, Aphorismi botanici. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
