Latin
APHORISMI BOTANICI
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 89
Unproofread scanNot analysed yet
Execeptiones. Perispermium in quibusdam (Alîsmaceis) deesse videtur, sed maturitate tantum attenuatum. Dioscorea habet corculum foliaceum, sed an vere kujus sectiouis, incertum. Palmae &Pandaneae omnes, Asparageae quaedam arborescentes. Folia composita vei divisa in Palmis &Cycadeis. Substantia durior in Gramineis &c. Ob s. 1. Propagantur etiam per bulbillos. 2. Omnia ea organa, quae pro cotyledonibus habuerunt auctores (folium primarium, ejusve vagina, vitellus &cc.) aut eorum vice non funguntur, aut pars sunt peris permii vel massae cotyledonaceae. 3. Haec sectio eadem fere est, quae monocosyledones a Jussicu, endorhizae a Richard, Endogenae a Decandoile nominatur. Classes Triandriam &Hetandriam in methodo artificiali Linnaei fere tota complectitur. 129. PHANEROCOTYLEDONEAE (Seminipartibus diferae) sunt plantae Ioliosae, Scroscretis, colore viridi, phanerogamae, organis floris coloratis, fructusque quaternis vel quinis, per semina propagatae. Char. fruct. Floris apparatus magis compositus. Perigonium saepe duplex, 4- vel 3-partitum. Stamina ad eundum numerum formata. Pistilla variant. Semina rarius nuda, pierumque pericarpio 4–5-diviso inclusa. Cotyledones veri, forma variant, plerumque folia simplicia, integra, crassiora.