Latin
V. DIFFERENTIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 10
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his enumeratis praecipua colligimus nomina specifica, quae ex figura foliorum, utpote sensibus maxime obvia, desumuntur: quam ob rem Betula Nana foliis orbiculatis, vulgaris vero Betula foliis acuminatis distinguitur; &ut species adhuc distinctiores evadant, frutex noster charactere foliorum orbiculatorum crenatorum (Fl. Lapp. : Betula vero vulgaris foliis acuminatis serratis (Hort. cliff) designatur. Obs. Ex loco natali nulla desumenda est differentia specifica (Linn. fund. bot. 264.) . Cum enim Nostra in hortis plantata fuerit, nullus facile perspiciet utrum e palude, an e campo desumta sit; nec Ex magnitudine apta satis differentia subministratur (l. c. 260.) . Betula enim vulgaris primum excrescens etiam tenuis humilisque comparet, antequam adolescat. Amenta quoque florum masculorum non aeque commode tradunt differentias specificas, flores enim brevi apparent tempore &cito decidunt. Betula denique Nana in hortis culta, raro flores suos emittit, cum tamen folia per totum tempus aestivum se praebeant conspicienda.