# Amoenitates academicae. Vol. 1 10

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, V. DIFFERENTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/10

Ex his enumeratis praecipua colligimus nomina specifica, quae ex figura foliorum, utpote sensibus maxime obvia, desumuntur: quam ob rem Betula Nana foliis orbiculatis, vulgaris vero Betula foliis acuminatis distinguitur; & ut species adhuc distinctiores evadant, frutex noster charactere foliorum orbiculatorum crenatorum (Fl. Lapp.: Betula vero vulgaris foliis acuminatis serratis (Hort. cliff) designatur. Obs. Ex loco natali nulla desumenda est differentia specifica (Linn. fund. bot. 264.). Cum enim Nostra in hortis plantata fuerit, nullus facile perspiciet utrum e palude, an e campo desumta sit; nec Ex magnitudine apta satis differentia subministratur (l. c. 260.). Betula enim vulgaris primum excrescens etiam tenuis humilisque comparet, antequam adolescat. Amenta quoque florum masculorum non aeque commode tradunt differentias specificas, flores enim brevi apparent tempore & cito decidunt. Betula denique Nana in hortis culta, raro flores suos emittit, cum tamen folia per totum tempus aestivum se praebeant conspicienda.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
