Latin
CAPUT POSTERIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 100
Unproofread scanNot analysed yet
Suprema facies, quae convexa, poris obtegitur minimis, acicula quasi factis, confertissimis, angulatis, distinctis; praeter hos ipsos punctis etiam latioribus aliis atque remotioribus notatur, quae sunt margine aliquantum crenato, crenis circiter duodecim. Pars inferior striis minimis plurimis, sulcisque paucis majoribus insignitur; quam formam debet haud dubie punctis illis in superna facie pertusis, majoribus, minimis. In speciminibus nonnullis, quae undarum vim diutius aliquanto fuere perpessa, non nisi majorum pororum exhibentur vestigia, tenuioribus illis tritu maris abolitis prorsus &consumtis. Haec Millepora nunc cinerea, nunc albidior existit, nunc in rubedinem aliquantum propendet: magnitudine &forma admodum variat; saepiusque hujus corallii latus supremum in rotundum sese contrahit, subtus autem communiter est concavum. XIV. MILLEPORA subrotunda, poris contiguis, angulatis, farctis, subtus sulcata. Fig. XVII. Lapis calcarius, coralloides, radiatus, gothlandicus, cujus superficies densas, elevatas &a centro ad peripheriam excurrentes lineolas radiatas exhibet. Brom. lith sp. 2. 28. t. 28. Tubularia pentagona, in qua tenuissimi tubuli Helw. lith. intersepimentis albidis segregantur. Descr. Millepora haec figura est subrotunda, hinc inde convexa, supra foraminibus contiguis pertusa; subtus sulcis longitudinalibus, obtusis, dimidios tubulos effingentibus excavata. Pori, seu foramina contigua, fubrotunda, parum angulata, 5. 6. vel pluribus angulis instruuntur.