Latin
AMPHIBIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 110
Unproofread scanNot analysed yet
SERPENTES. reliquis amphibiis facile dignosci possunt SerpenLA tes, quippe qui pedibus destituuntur &anguillarum instar serpunt; arbores tamen gradu spirali scandere possunt nonnulli. Hos, cum nec pedibus currendo, nec alis avolando, nec pinnis natando hostem evitare possent, non tamen adversus reliquorum animalium impetus inermes reliquit Sapientissimus Conditor. Framea namque atrocissima gemina. utrinque in maxilla superiore praediti sunt, ubi hi dentes cavi, liquorem venenosum, in vesicula supra basin dentium latente, collectum, transmittunt; unde atrocissimi &exitiales saepe morbi ac dolores confeDissimilibus tamen modis noxios stim oriuntur. ejusmodi effectus diversi edunt serpentes. Haemorrhois enim morsu suo ex omnibus emissariis corporis sanguinem expellit, de quo Lucretius Lib. 9. canit: Impressit dentes haemorrhois aspera Tullo Magnanimo Juveni miratorique Catonis, Utque solet pariter totis se effundere venis Corycii pressura Croci; sic omnia membra Emisere simul rutilum pro sanguine virus, Sanguis erant lachrymae, quaecunque foramina novit,