# Amoenitates academicae. Vol. 1 112

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, AMPHIBIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/112

Viperarum tam nostratum, quam exoticarum, virus neminem latet, inde dolor, tumescentia, febris, Icterus, pervigilium, gangraena, rarius tamen mors. Cobrae de Capello venenum intra horam homines occidere, ferunt peregrinatorum diaria. Sic ASPIS facit Somnum; CERASTES Tetanum; VIPERA Icterum; SEPS Gangraenam; DIPSAS Polydipsiam; PRESTER Tumorem. Plura de serpentibus referre instituti ratio prohibet. Quare hoc tantum monendum est, medicis maxime necessariam esse peritiam historiae serpentum naturalis, ut constet, quinam eorum noxii, quinam innoxii sint, & quales singuli producant effectus, si vera & idonea laesis remedia propinare studeant. Serpentes, inter Amphibia, hactenus ab auctoribus obscure traditi, magnam omnibus injecere difficultatem, quippe qui artubus destituuntur & prorsus uniformes sunt. Hinc SEBA in thesauro suo coloribus deceptus, tredecies unam eandemque speciem, Cobram de Capello, seu Anguem conspicillo insignitam, delineavit. Vid. ejusdem thesaur. rom. II. Multum igitur solliciti de vera & constanti nota specifica serpentum, coloresque inconstantibus & spuriis notis adscribentes, veram tandem invenimus differentiam. SCUTA videlicet transversalia ABDOMINIS, ab ipsa gula ad anum enumerata, veras constituunt differentias specificas, ad quae proinde ut posthaec descriptores serpentum accurate attendant, optandum est.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
