Latin
PLANTAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 142
Unproofread scanNot analysed yet
JOACHIMUS BURSERUS fuit horum e numero, qui plurimas a BAUHINO in Prodromo plantas descriptas Ipse invenit, Eique transmisit, quod etiam testatur BURSERI repetita mentio in C. B. prodromo. Hicce J. BURSERUS Camentio Lusatus, postquam Germaniam, Bohemiam, Thuringiam, Bavariam, Lusatiam, Misniam, Florentium, Liburnum, Insulas Stoechadum, Monspelium, Gallo-provinciam, Galliam Narbonensem, Hortum Dei a), Helvetiae partem magnam, Fabavias Thermas, Vallem Disentiensem, Gothardum, Gemmium, Vallesiae beatos agros, Bernhardi montem &Gletscheberg, &Fractum, &agrum Lucernatum, Genevensem denique ditionem, Alpes Austriacas, Pyrenaicas &totam paene Europam stirpium caussa obambulasset, incomparabilem thesaurum propriis collegit laboribus, qui nunc Upsaliae servatur b). Eo quoque tempore Pharmacopaeus quidam Gallus ex Toupinambault Brasiliae redux, plurimas adduxit herbas, &cum Cel. BURSERO communicavit; harum nonnullas, quas in duplo, ut dicitur, acceperat BURSERUS BAUHINO misit, e. g. PARIS 95, TRIENTALIS III, CORNUS III, UVULARIA, BARTSIA 143, &c. reliquas sibi Ipsi servavit, e. gr. ANEMONE IOZ, ARALIA 8I, PHYTOLACCA 57, VIOLA 117, &c. Professor tandem Medicinae &Physices constitutus est Beatus BURSERUS, in Regia nobilium Sorana Academia, unde magnum a) HORTUS DEI (lesperon) 14 leucis Monspelio, in excelsissimo loco montis calcaris situs est, vallisque est subrotunda, hodie paucioribus plantis curiosis ornata, quam multi nominis pulchritudine allecti non sine labore &periculo conscendunt. b) Vid. Hall. stirp. helv. praefat. p. 7. n. 30. gnum hoc, quod sub peregrinationibus collegerat herbarium, XXV constans voluminibus, secundum seriem Pinacis Bauhiniani digestis, ablatum est, &liberalitate deinde Generosissimi Domini COIJET Bibliothecae publicae Upsaliensi donatum c), ex his vol.