# Amoenitates academicae. Vol. 1 16

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, VII. HISTORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/16

Elegantem Arbusculam in paludibus la Chauxd’Abelle invenit Gagnebin. Fruticulus ramosus, tripedalis. Cortex niger. Folia laevia, circumscriptione orbiculari, undique subrotunde & concinne crenata. Juli ex alis foliorum sessiles. An. 1744. AMMANNUS in Comm. acad. scient. imper petropolit. IX p. 314. Arboris, cui omnes fere rei herbariae scriptores Betulae nomen tribuerunt, duae hactenus species aut varietates, a natura soli pendentes, Botanicis innotuerunt; quorum altera arborescit, trunco satis crasso & recto, ramisque & virgis minus dependentibus; altera autem frutescit magis nullo spectabili trunco assurgens ramis & virgis deorsum pendentibus. Priori seu arborescenti nihil frequentius in Ingria & Carelia, in quibus regionibus in magnam excrescit altitudinem; posterior seu frutescens Betula rarius occurrit. Verum praeter duas hasce varietates alia species reperitur plane diversa, in palustribus locis dictarum regionum proveniens, a nemine adhuc descripta, quam BETULAM pumilam, folio subrotundo nuncupavi. Est autem nova haec species humilis admodum, vix humanam altitudinem assequens, virgis in plurimos & erectos ramulos brachiatis, cortice spadiceo, splendenti, in tenuissimas philyras ductili, vestitis.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
