Latin
HORTI BOTANICI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 175
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc igitur Studioso Botanices integrum est in uno quodam Academico Horto sine dispendio temporis, sine sumtu, sine taedio itineris longioris plures plantarum species oculis subjicere, quam aut Clusius aut Burserus oculis usurparunt olim aut qui oras utriusque Indiae aut Africae ea de caussa attigerunt. Observatione dignum est, praeprimis per industriam eorum, quorum intererat, sensim hortos Botanicos in Borealibus hisce plagis institutos fuisse simul cum ipsis scientiis rei Medicae. Sua vidit initia Hortus Patavinus 1540. Pisanus 1547. Bononiensis 1547. Parisiensis 1570. Leidensis 1577. Lipsiensis 1580. Monspeliensis 1598. Jenensis 1629. Berolinensis 1714. ut reticeamus reliquos. Instituti sunt Horti Botanici plantarum propter multitudinem; ubi tamen major cura accessit ac sollertia, MUSEA quoque instituta invenimus, in quibus Lapidum variorum multitudo curiosis subjicitur oculis, veluti Petrarum, Minerarum &Fossilium, quin etiam multitudo animalium, quales sunt Quadrupedia, Aves, Amphibia, Pisces, Insecta &Vermes, ut ea ratione Studiosis Medicinae, quidquid ad Materiam Medicam pertineat, facultas videndi cognoscendique subministretur, talia simul Musea in Horto Botanico Lipsiensi, Amstelodamensi, Parisiensi, Chelsejano aliisque quam plurimis, nostris patent oculis.