Latin
VII. HISTORIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 19
Unproofread scanNot analysed yet
Rustici Smolandorum ex ramulis collectis conficiunt scopulas, quibus vasa sua quaecunque, mensas &scamna abstergunt &mundant; alias quoque scopulas ex ramulis flexilioribus, cortice orbatis, ad pulverem de vestimentis excutiendum compingunt; &denique spathas. Hisce scopis Smolandi vasa lactea purgant, cum aestivo tempore lac glutinosum evadit. it. GorLapponibus vero Alpinis, qui majorem copiam hujus quam alius arboris vel fruticis habent, majori sane usui oeconomico haec est: per omne enim illud tempus quo in Alpibus commorantur, nullo alio ligno ad alendum focum utuntur, praeter hanc, &speciem quandam salicis: totum fruticem radicitus evellunt, Vulcano consecrant, ut inde calefiant. Hoc igne lac calefaciunt, caseum suum Rangiferinum coagulaturi, cibumque cocturi. Omnibus notissimum existimaverim, Culices Faun. suec. 1116. immensa copia in Lapponia existentes, incolis tanto esse incommodo, ut dormientium totum corpus obruant, &illud cito labefacerent, ac corrumperent, nisi armis, ad hunc admodum familiarem hostem profligandum idoneis, sese instruerent Lappones: ignem propterea in foco continuo hac Betula alunt, ut fumus casam intus occupans secum auferat hosce Musicos. Lappones focum tabernaculi sui circumcirca decumbentes &pavimento lectoque carentes, loco culcitae, ramos hujus Betulae coriis Rangiferinis substernunt, &id quidem majori copia, ne vestimenta quid capiant detrimenti, quibus se tanquam ad lectum ituri, imponunt. Matri vero familias id competit negotii, quod si neglexerit, rebus suis male videtur consulere, vel oeconomiae suae minus curiosa Directrix habetur. Est praeterea species quaedam avium Tetraonis Lagopus Faun. suec. 169. Suecis Ripa dicta bina est haec varietate; altera minor, quae in Alpibus lapponicis, altera vero major, quae in silvis Lapponiae communiter degit.