# Amoenitates academicae. Vol. 1 2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/2

Sumsi itaque mihi materiam, Suecis propriam, vel ipsis cum finitimis saltem regionibus communem, def qua quae nobis adhuc contigit notitia, tanta, quanta Suecis scriptoribus accepta est referenda; FFUTICEM loquor BETULAE solo meo natali perquam familiarem, oculisque meis inde a tenella aetate usurpatum. In ejusmodi materiis specialioribus pertractandis versati, dudum erudito orbi innotuere quidam Conterranei mei, ut KIELLANDER, qui Dissertationem habuit de Rubo fragariae folio. Ups. 1716. 8vo, & J. O. RUDBECKIUS de sceptro Carolino. Ups. 1732. 4t0. Atque hae duae, exempli instar nominatae plantae, exteris aeque rarae sunt, ac ista Betulae species, in qua exploranda praesens meus labor versabitur. Ut igitur ordo servetur dicendorum omnium, primo necesse mihi est omnes notas Betulae species enumerare, ut ex earum contentione pateat deinceps, quaenam Nostra sit habenda. Tum eandem plurimis Synonymis designatam proponam, ne quis in posterum plures species, quam quae natura ipsa produxit, addat. Inde descriptionem Nostrae formare licebit. varietatesque Characteribus Graecis designatas, speciebus suis subnectere. Quae plura circa eandem hanc materiam memoratu occurrunt digna paucis demum attingam. Vides, B. L. quid nobis sit propositum: Tuum erit nostri conatus mitem agere Censorem.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
