# Amoenitates academicae. Vol. 1 20

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, VII. HISTORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/20

Haec ad nos tempore hyemali translata venalis exponitur sub nomine Snöripa, illa Fioellripa nominata apud nos rarius visa fuit, ambae hae aves Alpina & silvatica colore & forma omnino conveniunt; color quoque utriusque variat pro ratione temporum anni. Prior harum amentis florum Betulae Nanae vescitur vere vigentibus, reliquoque anni tempore semina ejus comedit, & nullo fere alio utitur cibo; ut Bonasia Faun. suec. 170. (Suecis Hierpe, species etiam Tetraonis) quae de Betula vulgari cibum suum fere unicum desumit. Harum omnium carnes palato delicatiores sunt. Hinc itaque usus oeconomicus non exiguus Betulae Nanae deduci potest; nisi enim Lapponia hac abundaret Betula, carerent certae incolae his avibus, consequenter magna parte sustentationis suae. Carerent & MURIBUS istis LEMURES dictis Faun. suec 26, qui ex hujus seminibus praecipue victitant; per consequens non haberent VULPEM ALBAM, quae ex Lagopode & Lemuribus sustentatur; imo non alerent tam multos canes Lappones ipsi, quum canes ex hisce Lemuribus praesertim sese ipsos alant. De his omnibus confer Floram Lapponicam.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
