Latin
SPECIES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 232
Unproofread scanNot analysed yet
vespera tabescunt. Involucra integerrima sunt. Fructus globosus, virescens, maculis albicantibus, pulpa crocea, acida. Varietas β citius floret, adeoque magis expetitur. Pluck. In horto nostro academico, hoc anno, in hybernaculo calidissimo reposita, excrevit ad longitudinem viginti quatuor pedum, sed non floruit, egregie tamen frondosa. Ad hanc speciem videtur inter dubias pertinere O. P. QR. S. P. quam lobo intermedio utrinque sinuato pingunt. O. quam e sicco specimine forte delineavit Muntingius, uti plerasque suas figuras. QR. quia alias non haberent vulgatissimam Botanici. XXI. PASSIFLORA foliis palmatis serratis. Granadilla polyphyllos, fructu colocynthidis. Plum. spec. 6. Tournef. inst. 241. Clematis indica polyphylla major flore clavato, fructu colocynthidis. Plum. amer. 62. t. 76. Ray. Suetice SAGFINGRAD PASSIONS-BLOMMA. Habitat in Martinica a parte Cabstarre, ad templum Mariae, secundum fluvium. Folia septempartita, viridia, serrata: Laciniis acutis, inferne angustioribus. Flores maximi. Involucra integerrima, inferne punctata, magnitudine floris. Nectarium violaceo-album, varium, ex filamentis flexuosis, crispis. Pomum globosum, sed basi turbinatum, uti pyrus. XXII. PASSIFLORA foliis pedatis serratis. Granadilla polyphyllos, flore crispo. Plum. spec. 6. Tournef. inst. 241. Clematis indica alia polyphylla, flore crispato. Plum. Flos Passionis. Rochef. ant. 119. t. 118. f. 3. Suetice Fotbladig- Passions-Blomma. Habitat in Dominica. Folia ramosa s. bifida: foliolis interiori ejus parti