Latin
SPECIES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 237
Unproofread scanNot analysed yet
Est notatu dignum, quomodo natura sine ordine, &absque systemate, per totum orbem suas herbas disseminavit. Quibusdam tamen herbis proprias regiones quasi adsignavit, uti Mesembryanthemis Africam, Nyctanthis Asiam. Plurimae autem sunt per omnes quatuor mundi partes dispersae. Alia rursus genera sunt, quorum diversae species diversis in locis reperiuntur. Quod vero ad Passifloras attinet, hae omnes species, nulla excepta, Americam pro patria agnoscunt. Harum licet XXII species distinctae innotuerint, &XVIII insuper adhuc dubiae nobis occurrant, ita tamen omnes, Americam natale suum solum agnoscant oportet. Atque hanc omnino ob caussam, Botanici nullam, ante detectam Americam, generis hujus notitiam sibi adquirere potuerunt, &consequenter antiquiorum Botanicorum nomina ad hoc genus referre, aut ex illorum scriptis hujus vires eruere velle ineptissimum foret. Inter has aliae meridionalem Americam inhabitant; aliae septentrionalem; aliae has in America provincias, aliae alias incolunt. Sic XIII. XIX. species in Virginia III. Providentia III. Bahama VIII. IX. XIII. XIV. Jamaica II. V. Dominica