Latin
ANANDRIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 249
Unproofread scanNot analysed yet
Praeses vera deprehendit in multis florum, a se accurate examinatorum, millibus, nec quisquam Botanicorum inventus est, qui ullum in medium proferre potuit exemplum, quod veritates has infirmaret: 16. Etenim quod attinet duas a Pontedera adductas species in Anthologia MALLAM TODDALI. Hort. Malab. XLI. 83. &NOELI-TALI. Hort. Malab. IV. 115. illae nihil contra nos probant. Pontedera ipse nunquam hasce est intuitus, licet erudito orbi persuadere conetur illas sine staminibus crescere, argumento ex eo tantum desumto, quod Auctores horti Malabarici stamina non descripserint. Quod ad priorem, est illa CELTIS species d); quod autem posteriorem attinet, nobis certo constat, hanc ANTIDESMAM Burm. Zeyl. 22. t. 10. decantatum istud specificam contra morsus lethalis Anguis Heretimandel pertinere ad Dioeciam Pentandriam, indeque habere, in distincto individuo seu mare, stamina quinque cum antheris, cujus itaque characterem, cum novus adhuc sit, communicabimus e).