Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 262
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus generis omnes species, quae mihi innotescere potuerunt, enumerabo; quamquam me non fugit, plures Filices americanas praesertim quas descripsit &exposuit Plumierus, in hoc ipsum redigi posse genus. Quoniam vero hae ipsae quoad puncta seminalia minus accurate, perfecte ac sufficienter sunt definitae &explicatae; &praeterea copia istius operis hic loci nulla est, ad tuum, Lector Benevole, confugio candorem humanitatemque, enixe rogans, velis qualiacumque haec, quae praestare potero, benigne suscipere &in meliorem partem interpretari.