# Amoenitates academicae. Vol. 1 262

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/262

Hujus generis omnes species, quae mihi innotescere potuerunt, enumerabo; quamquam me non fugit, plures Filices americanas praesertim quas descripsit & exposuit Plumierus, in hoc ipsum redigi posse genus. Quoniam vero hae ipsae quoad puncta seminalia minus accurate, perfecte ac sufficienter sunt definitae & explicatae; & praeterea copia istius operis hic loci nulla est, ad tuum, Lector Benevole, confugio candorem humanitatemque, enixe rogans, velis qualiacumque haec, quae praestare potero, benigne suscipere & in meliorem partem interpretari.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
