Latin
GENERA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 263-2
Unproofread scanNot analysed yet
GENERA. Filices a recentioribus in varia genera divisa fuere, quae ab Antiquis, excepto unico Equiseto, omnia sub uno eodemque Filicum nomine generico militabant. RAJUS Filices dividit secundum ramificationes foliorum in quatuor genera. Raj. hist. p. 133. 1 Foliis integris &indivisis, ut Phyllitis, Hemionitis. 2 Foliis simplicibus laciniatis s. pinnatis; ut Polypodium, Trichomanes. Foliis decompositis; Filix mas, Dryopteris Lobelii. Foliis supra- decompositis; Filix foemina, Adiantum. MORISONUS vero in multis a Rajo recedit, Filices ad