# Amoenitates academicae. Vol. 1 263

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, FILICES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/263

& in ipsa Osmunda racemos, nil nisi attenuata esse folia, cui fructificationes adhaerent, docet Struthiopteris Ammanni & Halleri. CHARACTEREM autem CLASSICUM ex fructificatione, in hac familia, eruere difficillimum est, nec Auctores habemus, qui Filices sufficienter definierunt. CAESALPINUS de plantis p. 591, Filices refert ad plantas, quae nullum semen moliuntur, quaeque constant pediculo & folio; hae ferunt in folio quid, quod vicem seminis gerit. RAJI histor. 131. Filices sunt herbae caule carentes, hypophyllospermae, quarum semina aversae foliorum parti, in punctis lineolisve ibidem efflorescentibus, adnascuntur. In meth. emend. 8. Capillarium semen est minutissimum, pulvereum, foliis, plerumque aversis, innascens. TOURNETORT. instit. 536. Filices sunt herbae, quae floribus carent, & semine donantur. MORISON. in histor. 154 Plantae Capillares acaules flosculis muscosis, & seminibus pulverulentis, quasi vesiculis, per maturitatem in binas partes dissilientibus inclusis, maculis lineisve fuscis & ferrugineis in prona foliorum parte nascentibus. BOERH. Iugd. p. 23. Plantae Capillares (Europaeae carent caule & flore hactenus visibili, semina vero oculo nudo prae tenuitate vix conspicuo, in vasculis, intra binas membranulas tenues positis, gerunt; ipsa haec vascula in foveis, foliis serta serie insculptis locantur. FRUCTIFICATIO. In plerarumque Filicum aversa folii parte, eaque excavata Fructificationes conspiciuntur singulares, nec hactenus sufficienter descriptae. Membranula has fructificationes primo tegit, dein dehiscit, & viam aperit confertim digestis globulis. Hi globuli proprio pedicello capillari insidentes, plerumque sphaericae & globulares cincti annulo intorto elastico, qui annulus tandem dissiliens, exporrectusque capsulam in duas valvas aperit. Malp. anat fol. 299. 300. Plum. fol 1, 52. Hall. helv. 130. Tournef. instit. t. 3. 12. Swamm. bibl 2. t. 52. Pulverem fundunt hi globuli dissilientes figura nudis oculis minime distinguenda, armato vero oculo constat hic pulvis e seminibus armatis capillis quibusdam elasticis.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
